5810. `Et ponam oculum meum super illum': quod significet influxum tunc veri a bono, constat ex significatione `ponere oculum super aliquem' quod sit communicare verum quod fidei; quod `oculus' correspondeat visui intellectuali et veris fidei, videatur n. 4403-4421, 4523-4534; et quia ponere oculum super aliquem est communicatio, etiam est influxus; bonum internum enim quod `Josephus' repraesentat, cum vero quod `Benjamin', non communicat aliter quam per influxum, nam verum hoc inferius est.