5813. `Et relinquat patrem suum, et morietur': quod significet si separaretur quod periret Ecclesia, constat ex significatione `relinquere' quod sit separari, ut mox supra n. 5812; et ex significatione `mori' quod sit non amplius esse, de qua n. 494, ita perire; quoniam hoc verum conjunctum bono spirituali facit Ecclesiam, n. 5806, idcirco si id separaretur a bono illo, Ecclesia periret; et praeterea `Israel' qui hic `pater', repraesentat Ecclesiam, n. 4286, sed non absque hoc vero.