Arcana Coelestia (Potts) n. 5828

Previous Number Next Number See English 

5828. `Et dixi, Verumtamen discerpendo discerptus est': quod significet apperceptionem quod a malis et falsis perierit, constat a significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua saepius et a significatione `discerpi' quod sit a malis et falsis perire, nempe bonum internum quod per `Josephum' repraesentatur, n. 5805: quod `discerpi' id significet, est quia in mundo spirituali non alia datur discerptio quam boni a malis et falsis; se habet hoc sicut mors et quae mortis sunt, haec in sensu spirituali significant non mortem naturalem sed mortem spiritualem, quae est damnatio; nam alia mors non est {1}in mundo spirituali; similiter `discerptio' in sensu spirituali non significat discerptionem qualis est quae fit a feris, sed discerptionem boni a malis et falsis; etiam `ferae quae discerpunt' in sensu spirituali significant mala cupiditatum et falsa inde, haec etiam in altera vita repraesentantur per `feras'. [2] Bonum quod a Domino continue influit apud hominem, non nisi quam a malis et inde falsis, et a falsis et inde malis, perit; ut primum enim bonum illud {2}continuum per internum hominem {3}ad externum seu naturalem, venit, obviam ei fit malum et falsum, per quae bonum sicut a feris variis modis discerpitur et exstinguitur, inde {4}influxus boni per internum hominem inhibetur et sistitur, consequenter {5}mens interior, per quam influxus, clauditur, et modo tantum spirituale per illam admittitur ut naturalis homo possit ratiocinari et loqui, sed tunc solum ex terrestribus, corporeis et mundanis, et quidem contra bonum et verum, aut simulate seu dolose{6}secundum illa. [3] Universalis lex est quod influxus se accommodet {7}secundum effluxum, sique inhibetur effluxus, quod inhibeatur influxus; per internum hominem est influxus {8}boni et veri a Domino, per externum erit effluxus, nempe in vitam, {9}hoc est, in exercitio charitatis, quando is effluxus est, tunc continuus est influxus a caelo, {10}hoc est, per caelum a Domino; at si non datur effluxus, sed in externo seu naturali homine resistentia, hoc est, malum et falsum, quae bonum {11}influens discerpunt et exstinguunt, sequitur ex lege universali supra memorata quod influxus se accommodet ad effluxum; proinde quod {12}retrahat se influxus boni, et sic claudatur internum per quod influxus, et per occlusionem illam fit stupiditas in spiritualibus, usque adeo ut homo qui talis, nihil sciat de vita aeterna, nec scire velit; et demum fit insania ut objiciat falsa contra vera, et illa dicat vera et haec falsa, et objiciat mala contra bona, et illa faciat bona et haec mala; [4] {13}ita discerpit prorsus bonum. In Verbo memoratur passim `discerptum', et per id in sensu proprio significatur id quod perit a falsis ex malis; quod autem perit ex malis, hoc vocatur `cadaver'; at cum solum discerptum dicitur, tunc significatur utrumque, unum enim involvit significationem alterius, {14}aliter quum unum dicitur cum altero, distinguitur enim tunc{15}. Quia discerptum in spirituali sensu significabat id quod perierat a falsis ex malis, ideo {16} prohibitum fuit in Ecclesia repraesentativa ne ullum discerptum comederent; quod nequaquam ita {17} prohibitum fuisset nisi spirituale id malum {18}intelligeretur in caelo; alioquin quid mali inesset (x)discerptam a fera carnem {19}comedere? [5] De discerptis quod non comederentur, ita {20}apud Mosen, Adeps cadaveris {21}et adeps discerpti fiet pro omni usu, modo comedendo non comedetis illum, Lev. vii 24:

apud eundem, Cadaver et discerptum non comedet, ut polluatur eo, Ego Jehovah, Lev. xxii 8: apud eundem, Viri sanctitatis eritis Mihi, ideo carnem in agro (x)discerptam non comedetis, canibus projicietis eam, Exod. xxii 30 [A.V. 31]: apud Ezechielem, Ah Domine Jehovih, dicit propheta, ecce anima mea {22}non polluta, et cadaver et discerptum non comedi a juventute mea huc usque, ut non venerit in os meum caro abominationis, iv 14; ex his patet quod abominatio fuerit `comedere discerptum', non quia discerptum erat sed quia significabat boni discerptionem a falsis quae a malis, `cadaver' autem boni mortem a malis. [6] Discerptio boni a falsis et malis etiam in his locis apud Davidem in sensu interno intelligitur, Similitudo impii sicut leo, desiderat discerpere, et sicut leo juvenis, qui sedet in latibulis, Ps. xvii 12:

alibi, Aperuerunt contra me os suum, leo discerpens et rugiens, Ps. xxii 14 [A.V. 13]:

et adhuc alibi, Ne rapiant sicut leo animam meam, discerpens sed non eripiens, Ps. vii 3;

`leo' pro illis qui vastant Ecclesiam. Supra, ubi de Josepho agitur, quod venditus a fratribus et tunica ejus tincta sanguine ad patrem missa, etiam {23}tunc pater ejus dixit, Tunica filii mei, fera mala comedit illum, discerpendo discerptus est Joseph, Gen. xxxvii 33;

quod `discerptus' sit a falsis quae a malis dissipatus, videatur ibi, n. 4777. @1 ibi$ @2 A alters to continue$ @3 in$ @4 quia nulla receptio, fit quod influxus . . . inhibeatur et sistatur$ @5 quod mens . . . claudatur . . . admittatur$ @6 cum illis$ @7 ad$ @8 i nempe$ @9 et in exercitia$ @10 et$ @11 influere conans$ @12 retrahet I$ @13 i at$ @14 cum solum absque altero dicitur, aliter cum unum$ @15 i ut in locis qui mox sequuntur$ @16 i tam severe$ @17 i severe$ @18 i in illo esset et id$ @19 edere$ @20 Moses$ @21 aut$ @22 A I o$ @23 Jacob$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church