5830. `Et sumitis etiam hunc a cum faciebus meis': quod significet si etiam verum novum discedat, constat ex repraesentatione `Benjaminis' qui est de quo hoc dicitur, quod sit verum novum, de qua n. 5804, 5806, 5809, 5822; et ex significatione 'sumere illum a cum faciebus meis' quod sit abalienare a bono spirituali, ita discedere; verum illud, quia ex bono spirituali quod `Israel', si discederet, actum foret de ipso bono; nam bonum quale suum accipit a veris, et vera esse suum accipiunt a bono, inde illis vita simul.