Arcana Coelestia (Potts) n. 5850

Previous Number Next Number See English 

5850. Res ita se habet: a Domino per mundum spiritualem in subjecta mundi naturalis est influxus communis et est influxus particularis, influxus communis in illa quae in ordine sunt, influxus particularis in illa quae non in ordine sunt; animalia cujuscumque generis in ordine suae naturae sunt, idcirco in illa est influxus communis; quod in ordine suae naturae sint, constat ex eo quod in omnia sua nascantur, nec opus habeant ut in illa per aliquam informationem introducantur; at homines non in ordine sunt nec in ulla lege ordinis, idcirco in illos est influxus particularis, hoc est, apud illos sunt angeli et spiritus per quos influxus; et nisi illi apud {1}homines forent, ruerent in omne nefas et se praecipitarent momento in profundissimum infernum; homo per spiritus illos et per angelos sub auspicio et ductu Domini est. Ordo hominis foret in quem creatus, quod proximum amaret sicut semet, immo plus quam semet, ita faciunt angeli; sed homo se solum amat et mundum, et proximum odit nisi quantum ei favet ut imperet et {2} det mundum; ideo quia vita hominis est prorsus contra ordinem caelestem, regitur ille per separatos spiritus et angelos a Domino. @1 hominem$ @2 i ei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church