5865. Erat quidam spiritus non malus, cui permissum ad aliquem hominem transire et inde mecum loqui; cum illuc venit, {1}dicebat quod appareret ei sicut quoddam nigrum inanimatum, seu sicut moles nigra nullius vitae, hoc fuit vita istius hominis corporea quam ei permissum spectare; dictum quod vita corporea hominis qui in bono fidei, appareat, cum licet illam spectare, non ut nigrum sed ut ligneum, et lignei coloris. Simile datum scire per aliam experientiam; quidam spiritus malus missus est in statum corporis, per id quod ex sensualibus corporis, ita ex memoria externa, cogitaret, tunc visus est mihi is quoque ut moles nigra nullius vitae; idem, cum restitutus, dixit quod putaret se fuisse in vita corporis. Alioquin spiritibus non licet spectare in corporea hominis; corporea enim hominis in mundo sunt et in ejus luce, cum spiritus spectant in illa quae lucis mundi sunt, apparent illa quae ibi {2}sicut merae tenebrae. @1 i dabatur illi tunc visus talis, ut spectare posset hominem quoad ejus corporea$ @2 tenebrosissima$