5867. CONTENTA
In priore capite actum est de interno homine qui `Joseph', quod initiaverit externum naturalem qui sunt `decem filii Jacobi', per medium quod `Benjamin', ad conjunctionem secum. In hoc capite nunc agitur de interno homine, quod conjunxerit se externo naturali; sed quia cum hoc conjunctio non datur, nisi per bonum spirituale e naturali quod Israel, ideo id sibi primum adjungere parat.