5871. `Exire facite omnem virum ab apud me': quod significet {1}scientifica non congrua et adversantia e medio ejicerentur, constat a significatione `omnis viri ab apud illum' quod sint scientifica, erant enim Aegyptii, per quos quod scientifica significentur, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702; quod non congrua et adversantia, sequitur, quia ejecta sunt. Cum hoc ita se habet: quando conjunctio fit verorum quae in externo seu naturali homine, cum bono quod in interno, hoc est, cum vera fidei conjunguntur cum bono charitatis, tunc omnia illa scientifica quae non congruunt, et magis quae adversantur, e medio ad latera rejiciuntur, ita a luce quae in medio ad umbras quae ad latera; et tunc partim non spectantur, partim pro nihilo habentur; ex scientificis autem {2}quae congrua et concordantia quae manent, fit quasi extractio, et si ita dicere liceat, quasi sublimatio, unde rerum sensus interior, qui ab homine dum in corpore non percipitur, nisi per aliquod {3} laetum, sicut animus a mane diei; ita fit conjunctio veri quod fidei, cum bono quod charitatis. @1 see p. 337, ftnote 2$ @2 congruis et concordantis$ @3 i contentum aut$