5894. `Et adhuc quinque anni': quod significet status illius durationem usque dum reliquiae effulgent, constat ex significatione `quinque' quod sint reliquiae, de qua n. 5291; et ex significatione `annorum' quod sint status, ut mox supra n. 5893; duratio significatur per quod adhuc tot anni; ex his patet quod per illa verba significetur status illius duratio usque dum reliquiae effulgent. Reliquiae sunt vera et bona recondita in interiore homine a Domino, videatur n. 468, (x)530, 560, 561, 660, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135, 5342; hic {1} reliquiae sunt veri agnitiones et affectiones antequam bonum se manifestat; cum bono illae effulgent; interea ab illis tantum depromitur quantum ad usum vitae conducit; talis est providentia Domini, et quidem continua, tametsi homo nihil prorsus de illa scit, immo nec scire vult; negat enim providentiam in singularibus, cum tamen est in omnium singularissimis a primo vitae stamine usque ad ultimum hominis, et dein in aeternum; plura providentiae concurrunt uno quolibet momento apud unumquemvis hominem quam ut aliquo numero comprehendi possint; hoc scio e caelo. @1 i itaque$