Arcana Coelestia (Potts) n. 59

Previous Number Next Number See English 

59. Quod hic solum olus et viride herbae sit in escam homini naturali, ita se res habet: homo dum regeneratur et fit spiritualis, {1} continue in pugna est, quare Ecclesia Domini dicitur 'pugnans' nam prius dominatae sunt cupiditates, quia totus homo ex meris cupiditatibus conflatus est et inde falsitatibus; cum regeneratur, non possunt cupiditates ejus et falsitates momento aboleri, nam id foret destruere totum hominem, non aliam enim vitam sibi acquisivit; quare apud eum relinquuntur diu spiritus mali, ut excitent ejus cupiditates, et sic innumerabilibus modis resolvantur, et quidem ita ut a Domino flecti possint in bonum, et sic reformari homo: tempore pugnae, mali spiritus, qui maximo odio habent omne quod bonum et verum, hoc est, quicquid est amoris et fidei in Dominum, quae unice sunt bona et vera quia in se vitam aeternam habent, nihil aliud escae ei relinquunt quam quod comparatur oleri et viridi herbae; sed Dominus dat ei quoque cibum, qui comparatur herbae seminificanti semen et arbori in qua fructus, quae sunt tranquillitatis et pacis cum illarum jucundis et felicibus; et hoc per intervalla. Si Dominus non tutaretur hominem omni momento, etiam omnium minimo, ilico periret, nam tale internecinum odium regnat in mundo spirituum contra illa quae sunt amoris et fidei in Dominum ut describi nusquam possit. Quod ita se res habeat, pro certo asseverare possum, quia nunc per aliquot annos cum spiritibus, tametsi etiam in corpore, in altera vita fui, et malis, immo pessimis, et quandoque millibus, circumstipatus, quibus permissum venena sua effundere et me infestare omni modo quo possent, sed usque non potuerunt minimum capilli laedere, ita tutatus sum a Domino: ex tot annorum experientia instructissimus sum de mundo spirituum, qualis est, tum quoque de pugna, quam non possunt non sustinere qui regenerantur ut vitae aeternae felicitatem consequantur. Sed quia ex communi descriptione nemo ita instrui potest ut fidem indubiam habeat, quare de iis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus particularia memoranda sunt. @ 1 continuo I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church