5904. `Et dominor in omni terra Aegypti': quod significet quod ipse disponat scientifica ibi, constat ex significatione `dominari' quod sit disponere; et a significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, ita omnia scientifica, nam haec sunt illius mentis; scientifica sunt quae constituunt illius mentis intellectuale, bonum autem quod influit ab interno et disponit ibi scientifica, est quod facit ibi quasi voluntarium.