Arcana Coelestia (Potts) n. 5929

Previous Number Next Number See English 

5929. `Et osculatus omnes fratres suos': quod significet adjunctionem ex gratia, constat ex significatione `osculari' quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, {1} 4353, hic adjunctio ex gratia, quia vera Ecclesiae in naturali quae repraesentantur per `filios Jacobi', a bono interno quod `Joseph', remotiora sunt, et quae remotiora sunt, quidem conjunguntur per medium cum bono interno, sed usque diu retinent talia quae cum bono interno {2}non correspondent; idcirco per `osculari fratres' significatur adjunctio ex gratia. [2] Ex gratia dicitur, non ex misericordia, quia quae remotiora sunt et non plene correspondentia, non in tali humiliatione sunt ut implorare queant misericordiam, immo ne quidem ex corde nominare misericordiam, sed loco ejus gratiam; et hoc quia non correspondentia quae adhaerent, sunt ex amore sui, et qui se amat, nusquam se humiliare potest ex corde, erigit enim se, {3}nam spectat se in singulis, (c)et parvi facit illa quae extra se. @1 i 3800$ @2 before cum$ @3 et se spectat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church