Arcana Coelestia (Potts) n. 5946

Previous Number Next Number See English 

5946. `Infantibus vestris et mulieribus vestris': quod significet pro illis qui nondum sciunt, nempe interiora Ecclesiae, constat ex significatione `infantum' quod sint qui nondum sciunt illa; et ex significatione `mulierum' quod sint affectiones veri; cum enim `viri' significant vera, sicut hic `filii Jacobi', tunc `mulieres (c)illorum' significant affectiones veri; ac vicissim cum `viri' significant bona, `mulieres illorum' significant vera, sed tunc viri vocantur `mariti', n. 3236, 4510, 4823; affectiones veri quae hic `mulieres', nec sciunt interiora Ecclesiae nisi per vera quae sunt `viri'; affectiones absque his sunt sicut voluntas absque intellectuali; voluntas ut aliquid videat et sciat, erit per intellectum, ibi est ejus visus seu oculus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church