5961. Vers. 24-28. Et dimisit fratres suos, et iverunt, et dixit ad illos, Ne contendatis in via. Et ascenderunt ex Aegypto, et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem eorum. Et indicaverunt illi, dicendo, Adhuc Joseph vivit, et quod ille dominans in omni terra Aegypti; et defecit cor ejus, quia non credidit illis. Et locuti sunt ad illum omnia verba Josephi quae locutus ad illos; et vidit vehicula quae misit Joseph ad ferendum illum; et revixit spiritus Jacobi patris illorum. Et dixit Israel, Multum, adhuc Joseph filius meus vivit, ibo et videbo illum antequam morior. `Et dimisit fratres suos et iverunt' significat occultationem: `et dixit ad illos, Ne contendatis in via' significat perceptionem datam ut in tranquillo sint: `et ascenderunt ex Aegypto' significat recessionem a scientificis Ecclesiae: `et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem {1}suum significat habitationem ubi bonum naturale non spirituale: `et indicaverunt illi, dicendo' significat influxum et apperceptionem: `Adhuc Joseph vivit' significat quod internum non rejectum: `et quod ille dominans in omni terra Aegypti' significat quod mens naturalis sub ejus potestate sit: `et defecit cor ejus, quia non credidit illis significat deficientiam vitae naturalis, et inde intellectus: `et locuti sunt ad illum omnia verba Josephi quae locutus ad illos' significat influxum ex caelesti spiritualis: `et vidit vehicula quae misit Josephus ad ferendum, illum' significat doctrinalia inde quae persuaderent: `et revixit spiritus Jacobi patris illorum' significat vitam novam: `et dixit Israel' significat bonum spirituale nunc: `Multum, adhuc Joseph filius meus vivit' significat gaudium quod internum non perierit: `ibo et videbo illum antequam morior' significat desiderium conjunctionis, antequam novum. @1 Thus A I here and 5965; cp. above.$