Arcana Coelestia (Potts) n. 5963

Previous Number Next Number See English 

5963. `Et dixit ad illos, Ne contendatis in via': quod significet perceptionem datam ut in tranquillo sint, constat ex significatione `dicere ad illos' quod sit perceptio {1}data ab interno quod est `Joseph', de qua saepius; et a significatione `non contendere in via' quod sit ut in tranquillo sint; contentio enim cum aliis est intranquillum, quia est turba animi. Status qui variantur in altera vita, de quibus mox supra n. (x)5962, se habent secundum perceptionem boni et veri apud illos, ita secundum perceptionem praesentiae Domini {2}; secundum perceptionem illam est illis tranquillum, nam qui in perceptione praesentiae Domini sunt, illi in perceptione sunt quod omnia et singula quae illis contingunt, ad bonum eorum tendant, et quod mala {3}ad illos non pertingant, inde sunt in tranquillo; (m)absque tali fide seu confidentia in Dominum, nusquam aliquis venire potest ad tranquillum pacis, ita nec ad beatum in gaudio, quia {4}beatum illud in tranquillo pacis habitat.(n) @1 after Joseph$ @2 i apud illos$ @3 nec ad illos$ @4 hoc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church