5976. Continuatio de Angelis et Spiritibus apud hominem
Ad finem capitis praecedentis ostensum est quod apud unumquemvis hominem duo spiritus ab inferno sint et duo angeli e caelo, qui faciunt ut utrinque communicatio sit et quoque ut homo in libero sit.