5989. Dolosissimi qui supra caput, sibi quondam subjecta assumebant, et ad me emittebant ut cum dolis suis influere possent, sed fallebantur valde; unus cum subjectum factus, retorsit se et {1} clausit, et se involvit quasi volumini, ut sic a se rejiceret influxum; ita ab illis extricavit se. Alium dein sumebant sed nec poterant illum redigere ad loquendum, erat iis dolosior, quod manifestabat per quasi involutionem in formam helicis; ita delusi sunt. Praeterea mali spiritus non semper a suis emittunt subjecta, sed observant quinam spiritus sunt {2} apud alios, tum quoque ubinam loci qui sunt simplices et oboedientes, hos faciunt sibi subjecta, quod fit per quod cogitationes suas dirigant in illum, ac ei affectiones et persuasiones {3}suas infundant, inde sui juris non est amplius sed pro subjecto illis inservit; hoc quandoque (c)is nescit. @1 i quasi$ @2 i qui$ @3 infundunt$