Arcana Coelestia (Potts) n. 6003

Previous Number Next Number See English 

6003. `Et dixit, Ego Deus, Deus patris tui': quod significet Divinum Intellectuale a quo influxus, constat ex repraesentatione `Jishaki' qui hic est `pater ejus', quod {1} sit Divinum Rationale, seu Intellectuale Domini, ut supra n. 5998, {2}nam dicitur `Deus, Deus patris {3}tui'; quod inde influxus, est quia omne verum est intellectualis, ita quoque verum naturale quod per `Jacobum' repraesentatur, n. 6001. Quid Divinum Rationale seu Intellectuale quod per `Jishakum' repraesentatur, videatur n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210. (m)In lingua originali Deus primo loco nominatur in singulari, {4}altero autem loco in plurali, nempe in primo El, in altero Elohim; causa est quia per Deum in primo loco significatur quod Deus unus et solus sit, et per Deum in altero, quod plura ei attributa sint, inde Elohim seu Deus in plurali, ut in Verbo fere ubivis; quia plura attributa, et Antiqua Ecclesia {5}cuivis nomina indidit, idcirco posteri, apud quos deperdita fuit scientia talium, crediderunt plures esse deos, et elegerunt sibi familiae unum ex illis pro suo Deo, ut Abram Shaddai, n. 1992, 3667, 5628; Jishak Deum qui dictus Pahad seu Pavor; et quia Deus cujusvis fuit unum ex attributis Divinis, ideo dixit Dominus ad Abramum `Ego Deus Shaddai', Gen. xvii 1, et hic ad Jacobum `Ego Deus patris tui'.(n) @1 i in supremo sensu$ @2 et magis cum$ @3 sui I$ @4 in altero loco$ @5 illis nomina indiderunt, per quae tunc Divinum intellexerunt quoad tale attributum, ideo posteri qui hoc nesciverunt crediderunt plures antiquitus fuisse deos, idcirco elegerunt sibi familiae ex illis unum pro sui (or suorum) deo, ita quoque Abraham Schaddai n . . . et Jischak, qui dictus Pavor, inde Dominus dixit quod. . . . The spaces left were evidently to be filled as above.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church