Arcana Coelestia (Potts) n. 6013

Previous Number Next Number See English 

6013. `Et infantes suos': quod significet una cum illis quae innocentiae, constat ex significatione `infantum' quod sit innocentia, de qua n. 3183, 5608; cum illis quae sunt innocentiae, tum quae charitatis, {1}dicitur, ex causa quia absque innocentia et charitate non potest verum naturale promoveri a veris spiritualibus, verum enim ut genuinum sit, ex charitate, et haec ab innocentia, trahet suam essentiam et vitam; succedunt enim interiora quae vivificant verum hoc ordine, intimum est innocentia, {2}inferius est charitas, et {3}infimum est opus charitatis ex vero seu secundum verum; quod ita succedant, est quia in caelis ita succedunt; intimum enim seu tertium caelum est caelum innocentiae, medium seu secundum caelum est caelum charitatis in qua innocentia a caelo intimo, et ultimum seu primum (t)caelum est veri in quo {4}charitas ex secundo caelo, et in hoc innocentia a tertio; [2]haec in eodem ordine erunt apud hominem, nam homo quoad interiora est ad imaginem trium caelorum formatus; inde etiam homo regeneratus est caelum in particulari seu in minima forma; at quoad exteriora, {5} imprimis quoad corpus, est {6}formatus ad imaginem mundi, quapropter ab antiquis vocatus est microcosmus; auris enim formata est ad omnem naturam aeris et soni; oculos ad omnem aetheris et lucis, lingua ad omnem sensum partium solutarum et fluentium in liquidis, nares ad sensum partium fluentium in atmosphaera; (m)tactus ad {7}sensum frigoris et caloris, tum gravium terrae,(n) {8}et sic porro; sicut sensus externi hominis sunt ad omnem imaginem mundi naturalis, ita {9}sensus interni ejus, qui sunt ejus intellectus et voluntatis, formati sunt ad omnem imaginem caeli ob finem ut homo in particulari sit recipiens {10} Divini Boni a Domino, sicut caelum est in communi. @1 before tum$ @2 interius$ @3 exterius$ @4 illa; in simili ordine erunt quae$ @5 i et$ @6 creatus$ @7 sentiendum frigora et calores, ut et gravia$ @8 A d et sic porro$ @9 sunt sensus interiores hominis$ @10 i influxus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church