6032. `Et visus ad illum': quod significet perceptionem, constat a significatione `videre' quod sit intelligere et appercipere, de qua n.2150, 3764, 4567, 4723, 5400; et quod sit fidem habere, {1}n. 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, 5400. Quod `videre' sit intelligere et inde percipere, tum {2} quod sit fidem habere, sciendum quod apud hominem sint duo quae faciunt ejus vitam, nempe LUX SPIRITUALIS et CALOR SPIRITUALIS; lux spiritualis facit vitam ejus intellectus, et calor spiritualis vitam ejus voluntatis; lux spiritualis est a sua prima origine Divinum Verum ex Divino Bono Domini, et inde verum fidei ex bono charitatis; et calor spiritualis a sua prima origine {3}est Divinum Bonum Divini Amoris Domini, et inde bonum amoris caelestis qui est in Dominum, et bonum amoris spiritualis qui est erga proximum; haec bina, ut dictum, constituunt omnem vitam hominis. [2]Quod lucem spiritualem attinet, illa in intellectu hominis se habet sicut lux naturalis in ejus visu externo; nempe, ut oculus videat, necessum est ut lux sit quae illuminet, et tunc oculus in luce videt omnia quae circumcirca extra illum sunt; ita mens intellectualis, quae est oculus hominis internus; ut ille oculus videat, necessum est ut lux caeli quae a Domino, illuminet, et cum oculus ille illuminatus est ab illa luce, tunc videt illa quae circumcirca extra illum sunt; {4}sed objecta quae videt, sunt spiritualia, nempe scientifica et vera; cum autem lux haec non illuminat, est mens intellectualis seu oculus internus hominis, sicut oculus externus seu corporis, in tenebris et nihil videt, hoc est, ex scientificis nihil veri, et ex veris nihil boni; lux quae illuminat mentem intellectualem, est revera lux, et talis lux quae millies excedit lucem, mundi meridianam, (m)quod testor quia vidi;(n) ex illa luce vident omnes angeli in caelis illa quae circumcirca extra se sunt, et quoque ex eadem luce vident et percipiunt {5}vera quae fidei, et quale illorum; inde nunc est quod per `videre' significetur in sensu spirituali non modo {6} intellectus, sed etiam quicquid {7} intellectus est, {8}ut cogitatio, {9} reflexio, animadvertentia, prudentia, et plura talia, tum non modo fides sed etiam quicquid fidei est, ut verum, doctrinale ex Verbo, et similia. [3]Quod autem calorem spiritualem attinet, se habet ille in voluntate hominis sicut calor naturalis in corpore, quod vivificet; sed est calor spiritualis non aliud in sua prima origine, quae origo est a Domino, quam {10}Divinus Amor erga universum genus humanum, et inde reciprocus hominis in Ipsum, ut et erga proximum; et est calor ille spiritualis revera calor, qui corpora angelorum calore, et simul interiora illorum amore, beat; inde est quod per calorem, flammam, ignem in Verbo in genuino sensu significentur illa quae amoris sunt, sicut affectiones boni et veri, tum ipsum bonum. @1 after habere two lines below$ @2 i quoque$ @3 before a$ @4 in m sed objecta visus externi sunt talia quae lux mundi a sole illustrat, et sic detegit, et sunt terrestria, at objecta visus interni sunt talia qua lux caeli a Domino illustrat, et sic aperit, et sunt spiritualia, nempe quae sunt$ @5 verum quod fidei, et quale ejus, intra se$ @6 i fides et$ @7 i fidei et$ @8 sicut$ @9 i perceptio,$ @10 amor in Ipsum, et amor$