Arcana Coelestia (Potts) n. 6047

Previous Number Next Number See English 

6047. `Et sit quod vocet vos Pharaoh': quod significet si conjungi velit naturale in quo scientifica Ecclesiae, constat ex significatione vocare ad se' quod sit velle conjungi; vocare enim ad se ex affectione ut {1}habitent in terra sua, et fiant una gens cum suis,, est velle conjungi; et a repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale in quo scientifica Ecclesiae, ut supra n. (x)6042; per `vocationem Pharaonis' significatur reciprocum initiationis et conjunctionis, nempe scientificorum Ecclesiae cum veris et bonis in naturali; omnis enim conjunctio requirit reciprocum, inde consensus ab utraque parte. [2]Agitur hic de conjunctione verorum Ecclesiae cum scientificis ejus, at sciendum quomodo conjungenda; non enim principium ducendum est a scientificis et per illa {2}intrandum in vera fidei, {3}nam scientifica apud hominem sunt ex {4}sensualibus, ita ex mundo, e quo {5} innumerabiles fallaciae; sed principium ducendum est ex veris fidei, nempe per hanc viam: primum addiscenda sunt doctrinalia Ecclesiae, et dein ex Verbo explorandum num illa (t)sint vera, nam non vera sunt quia antistites Ecclesiae ita dixerunt, et asseclae eorum confirmant; ita namque vera dicenda forent doctrinalia omnium Ecclesiarum et religionum tantum ex solo et ex nativitate ; ita forent vera non solum {6} Pontificiorum, tum Quakerorum, sed etiam Judaeorum, ut et Mahumedanorum, {7}quia antistites eorum ita dixerunt et asseclae confirmant; ex quibus patet quod scrutandum sit Verbum, et ibi videndum num vera sint; hoc cum fit ex affectione veri, tunc illustratur homo a Domino ut appercipiat, nescius unde, quid verum est, et confirmatur in eo secundum bonum in quo est; si haec vera discrepant a doctrinalibus, caveat ne (t)turbet Ecclesiam; [3]postmodum cum confirmatus est, ac ita in affirmativo ex Verbo quod illa sint vera fidei, tunc licet ei confirmare illa per omnia scientifica quae apud illum, cujuscumque nominis et naturae sint, nam tunc quia affirmativum universaliter regnat, acceptat scientifica quae concordant et rejicit scientifica quae propter fallacias quae in illis, discordant; per {8}scientifica corroboratur fides; quapropter nulli negandum est scrutari scripturas ex affectione sciendi num doctrinalia Ecclesiae intra quam natus, vera sint, nam aliter nusquam potest illustrari; nec negandum ei postea per scientifica se corroborare; non autem licet ei antea; haec via et non alia est conjungendi vera fidei cum scientificis, non modo cum scientificis Ecclesiae sed etiam cum scientificis quibuscumque; sed paucissimi hodie hac via procedunt, plerique enim qui Verbum legunt, non legunt ex affectione veri sed ex affectione inde confirmandi doctrinalia Ecclesiae intra quam nati sunt, qualiacumque sint {9}. [4]In Verbo describitur regnum Domini quod ibi spirituale, rationale et scientificum {10}conjungentur, sed describitur per nomina quae (c)illa significant, nempe per Israelem, Asshurem et Aegyptum, per `Israelem' describitur spirituale, per `Asshurem' rationale et per `Aegyptum' scientificum, {11}his verbis apud Esaiam, In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, et erit in signum et testem ejus Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, nam clamabunt ad Jehovam propter oppressores, et mittet illis servatorem et principem, et liberabit eos; et notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo, et facient sacrificium et minham; et vovebunt votum Jehovae, et reddent. . . . In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshurem, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem; et serviet Aegyptus Asshuri: in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix18-25;

[5]quod hic non intelligatur Aegyptus, nec Asshur, et ne quidem Israel, quisque videre potest, sed quod aliud per unumquemvis; {12}quod per Israelem spirituale Ecclesiae, videatur n. 3654, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; {13}per Asshurem rationale, n. 119, 1186; et {14}per Aegyptum scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 6004, 6015; {15}haec tria apud hominem Ecclesiae conjuncta describuntur apud Prophetam, per quod `semita erit ab Aegypto ad Asshurem, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem, et serviet Aegyptus Asshuri; in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae'; ut enim homo sit homo Ecclesiae, necessum est ut spiritualis sit, ut et rationalis, cui serviet scientificum. Ex his nunc constare potest quod scientificum nequaquam a veris fidei rejiciendum sit, sed quod conjungenda, {16}at per viam priorem, hoc est, per viam a fide, non autem per viam posteriorem, hoc est, per viam a scientificis; videantur etiam quae n. 128-130, 195, 196, 232, 233, 1226, 1911, 2568, 2588, 4156, 4760, 5510, 5700 ostensa sunt. @1 maneant$ @2 explorandum$ @3 scientifica enim quae$ @4 sensibus$ @5 i inde$ @6 i doctrinalia$ @7 quia doctrinalia illorum ita docent, et ex illis antistites$ @8 illa$ @9 i Quia vera cum scientificis conjungenda sunt$ @10 unum agent$ @11 et hoc$ @12 quod Israel sit$ @13 quod Asshur sit$ @14 quod Aegyptus scientificum$ @15 in m quod illa apud Prophetam non dicta sint de Aegypto et de Aschure quisque potest videre et quoque quod significentur alia$ @16 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church