Arcana Coelestia (Potts) n. 6054

Previous Number Next Number See English 

6054. Quod animam attinet, de qua dicitur quod victura post mortem, est illa non aliud quam ipse homo qui vivit in corpore, hoc est, interior homo qui per corpus agit in mundo, et qui dat corpori vivere; hic homo dum solutus est a corpore, vocatur spiritus, et apparet tunc prorsus in forma humana; sed nequaquam videri potest oculis corporis verum oculis spiritus, et coram {1}hujus oculis apparet ut homo in mundo; habet sensus, nempe tactum, olfactum, auditum, visum, multo exquisitiores quam in mundo; habet appetitus, cupiditates, desideria, affectiones, amores, quales in mundo sed in excellentiore gradu; cogitat etiam sicut in mundo sed perfectius, loquitur {2} cum aliis; verbo, est ibi sicut in mundo, usque adeo ut si non reflectat super id quod in altera vita sit, non aliter sciat quam quod in mundo sit, quod aliquoties audivi a spiritibus; vita enim post mortem est continuatio vitae in mundo; hoc nunc est anima hominis quae vivit post mortem; [2]sed ne idea cadat in ignotum quid per vocem animae propter conjecturalia seu hypothetica de {3}illa, praestat ut dicatur spiritus hominis, aut si mavis, interior homo, nam apparet ibi prorsus ut homo, cum omnibus membris et organis quibus homo, et quoque est ipse homo in corpore; quod ita sit, etiam constare potest ab angelis visis de quibus in Verbo, qui omnes in forma humana visi fuerunt; est enim forma humana omnibus angelis in caelo, quia est Domino, Qui post resurrectionem (t)toties ut homo apparuit; quod angelus ac spiritus hominis sit homo in forma, est quia universum caelum {4}a Domino habet, ut conspiret in formam humanam, unde universum caelum vocatum est Maximus Homo, de quo et de correspondentia omnium quae hominis, cum illo, ad finem plurium capitum actum est, et quia Dominus vivit in unoquovis in caelo, et per influxum a Domino universum caelum agit in unumquemvis, {5} idcirco omnis angelus est imago ejus, hoc est, {6} forma perfectissime humana, similiter homo post mortem; [3]omnes spiritus quotcumque vidi, qui sunt milleni et milleni, prorsus {7}ut homines mihi visi sunt; et quidam eorum dixerunt quod homines sint sicut in mundo, et {8}adjecerunt quod tale nusquam in vita corporis crediderint; {9} multi contristati sunt quod genus humanum in tali ignorantia sit de statu suo post mortem, et quod tam inaniter et vacue cogitent de anima, et quod plerique qui de anima penitius cogitarunt, ipsam ut quoddam subtile aereum fecerint, quod non potuisset non inducere in insanum illum errorem quod dissipetur post mortem. @1 ejus$ @2 i etiam$ @3 quibus mox supra$ @4 conspirat$ @5 i ut in imaginem suam$ @6 i in$ @7 after visi$ @8 plures dixerunt$ @9 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church