6058. Sed influxus est talis quod a Divino Domini sit influxus in omnem angelum, in omnem spiritum, et in omnem hominem, et quod sic Dominus regat unumquemvis non solum in universali sed etiam in singularissimis, et hoc immediate a Se Ipso, et quoque mediate per mundum spiritualem. Ut sciatur quod ille influxus sit, plura praemissa sunt de correspondentia partium hominis cum Maximo Homine, hoc est, cum caelo, et simul ibi de repraesentatione spiritualium in naturalibus, de quibus ad finem capitum xxiii ad xliii; et dein de angelis et spiritibus apud hominem, ad finem capitum xliv et xlv. Sequitur nunc ut in specie de influxu et de commercio animae et corporis agatur; sed illustrari haec debent per experientias; alioquin res tam ignota et in obscurum per hypotheses missa, non in lucem potest educi; experientiae quae illustrabunt, ad finem aliquot capitum sequentium sistentur; haec quae nunc dicta sunt, inserviant loco introductionis.
GENESEOS {1}CAPUT QUADRAGESIMUM SEPTIMUM @1 All this chapter and its explanations are missing from A. The endorsement of the preceding chapter is Geneseos Caput xlvii, n. 5994 ad 6058, but xlvii is altered to xlvi.$ 1. Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit, Pater meus et fratres mei, et greges eorum et armenta eorum, et omnia quae illis, venerunt e terra Canaan, et ecce illi in terra Goshen. 2. Et e parte fratrum suorum accepit quinque viros, et statuit illos coram Pharaone. 3. Et dixit Pharaoh ad fratres ejus, Quid opera vestra? et dixerunt ad Pharaonem, Pastor gregis servi tui, etiam nos, etiam patres nostri. 4. Et dixerunt ad Pharaonem, Ad peregrinandum in terra venimus, quia nullum pascuum gregi qui servis tuis, quia gravis fames in terra Canaan, et nunc habitent quaeso servi tui in terra Goshen. 5. Et dixit Pharaoh ad Josephum, dicendo, Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. 6. Terra Aegypti coram te haec, in optimo terrae habitare fac patrem tuum et fratres tuos, habitent in terra Goshen; et si nosti, et sit in illis viri strenuitatis, et ponas illos principes pecoris super quod mihi. 7. Et venire fecit Joseph Jacobum patrem suum, et statuit illum coram Pharaone; et benedixit Jacob Pharaoni. 8. Et dixit Pharaoh ad Jacobum, Quot dies annorum vitae tuae? 9. Et dixit Jacob ad Pharaonem, Dies annorum peregrinationum mearum triginta et centum anni; parum et mali fuerunt dies annorum vitae meae, et non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum, in diebus peregrinationum illorum. 10. Et benedixit Jacob Pharaoni, et egressus a coram Pharaone. 11. Et habitare fecit Joseph patrem suum et fratres suos, et dedit illis possessionem in terra Aegypti in optimo terrae, in terra Rameses, quemadmodum praecepit Pharaoh. 12. Et sustentavit Joseph patrem suum et fratres suos, et totam domum patris sui pane ad os infantis. 13. Et panis nullus in omni terra, quia gravis fames valde, et laborabat terra Aegypti et terra Canaan a coram fame. 14. Et collegit Joseph omne argentum inventum in terra Aegypti et in terra Canaan, in annona, quam illi ementes, et venire fecit Joseph argentum domum Pharaonis. 15. Et consumptum argentum e terra Aegypti et e terra Canaan, et venerunt omnis Aegyptus ad Josephum, dicendo, Da nobis panem, et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum? 16. Et dixit Joseph, Date pecora vestra, et dabo vobis in pecoribus vestris, si (x)deficit argentum. 17. Et venire fecerunt pecora sua ad Josephum, et dedit illis Joseph panem pro equis, et pro pecore gregis, et pro pecore armenti, et pro asinis, et providit illos pane pro omni pecore eorum, in anno hoc. 18. Et finitus annus hic, et venerunt ad illum in anno altero, et dixerunt ei, Non celabimus a domino, siquidem consumptum argentum, et pecus bestiae, ad dominum, non relictum coram domino praeter quam corpus nostrum et humus nostra. 19. Quare moriemur ad oculos tuos, etiam nos, etiam humus nostra? eme nos et humum nostram pro pane, et vivemus nos et humus nostra servi Pharaoni, et da semen, et vivamus et non moriamur, et humus non vastata sit. 20. Et emit Joseph omnem humum Aegypti Pharaoni, quia vendiderunt Aegyptii quisque agrum suum, quoniam invaluit super illos fames; et fuit terra Pharaoni. 21. Et populum transtulit illum ad urbes a fine termini Aegypti et ad finem illius. 22. Solum humum sacerdotum non emit, quia pars statuta sacerdotibus a Pharaone, et comederunt partem statutam suam, quam dederat illis Pharaoh, propterea non vendiderunt humum suam. 23. Et dixit Joseph ad populum, Ecce emi vos hodie, et humum vestram, Pharaoni, en vobis semen, et seratis humum. 24. Et erit, in proventibus et dabitis quintam Pharaoni, et quatuor partes erit vobis ad semen agri, et ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris, et ad cibum infantibus vestris. 25. Et dixerunt, Vivificasti nos, inveniamus gratiam in oculis domini, et erimus servi Pharaoni. 26. Et posuit illud Joseph ad statutum usque ad diem hunc super humum Aegypti Pharaoni ad quintam; solum humus sacerdotum, tantum illorum non fuit Pharaoni. 27. Et habitavit Israel in terra Aegypti, in terra Goshen, et possessionem habuerunt in illa; et fructificarunt se, et multiplicati valde. 28. Et dixit Jacob in terra Aegypti septendecim annis; et fuit dies Jacobi anni vitae illius septem anni et quadraginta et centum anni. 29. Et appropinquaverunt dies Israelis ad moriendum, et vocavit filium suum Josephum, et dixit ei, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, pone quaeso manum tuam sub femore meo, et facias mecum misericordiam et veritatem, ne quaeso sepelias me in Aegypto. 30. Et cubem cum patribus meis, et feras me ex Aegypto, et sepelias me in sepulcro illorum; et dixit, Ego faciam secundum verbum tuum. 31. Et dixit, Jura mihi; et juravit ei; et incurvavit se Israel super caput lecti.