Arcana Coelestia (Potts) n. 6065

Previous Number Next Number See English 

6065. `{1}Greges eorum et armenta eorum': quod significet veri bona interiora et exteriora, constat ex significatione `gregum' quod sint bona interiora, et `armentorum' quod sint bona exteriora, de quibus n. 5913, 6048; quod sint veri bona quae significantur, est quia bonum spirituale quod repraesentatur per `Israelem', est veri bonum, n. 4598. Bona quae in caelo et apud hominem, sunt ex duplici origine, nempe ex origine in voluntate et ex origine in intellectu; in bono ex origine in voluntate fuerunt Antiquissimi qui ab Ecclesia caelesti, at in bono ex origine in intellectu fuerunt Antiqui qui ab Ecclesia spirituali; in illo bono sunt qui in intimo seu tertio caelo, in hoc autem sunt qui in medio seu secundo caelo; quae et qualis differentia, pluries in explicationibus dictum est; bonum quod ex origine in voluntate, est bonum ex quo verum, at bonum quod ex origine in intellectu, est bonum quod ex vero seu bonum veri; hoc bonum in se non est nisi quam verum actu. @1 see p. 447, ftnote I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church