Arcana Coelestia (Potts) n. 6078

Previous Number Next Number See English 

6078. `Quia nullum pascuum gregi, qui servis tuis': quod significet quod scientifica desint in quibus veri bona, constat ex significatione `pascui quod gregi' quod sint scientifica in quibus veri bona, ita `nullum pascuum' sunt scientifica in quibus non (x)veri bona. Pascuum in sensu interno est id quod sustentat vitam spiritualem, et imprimis est verum scientificum, hoc enim desiderat anima hominis sicut corpus cibum; nutritiones inde sunt, quare `pascere' est instrui, n. 5201; quod scientifica et vera sustentent (x)animam hominis, patet manifeste a desideriis sciendi apud hominem, tum quoque a correspondentia `cibi' cum scientificis, n. 1480, 3114, 4792, 5147, 5293, 5340, (x)5342, 5576, 5579, 5915, quae correspondentia etiam se manifestat apud hominem cum vescitur cibis, si hoc fit inter loquendum et audiendum, aperiuntur vasa recipientia chylum et plenius nutritur quam si solus; vera spiritualia, et in illis instructiones talem effectum apud homines haberent si in affectione boni fuissent; quod vera nutriant vitam spiritualem, apprimis manifestum est apud spiritus bonos et angelos in caelo; hi et illi in continuo desiderio sciendi et sapiendi sunt, et cum spiritualis is cibus illis deest, sunt in desolatione, ac in vitae pigritia, inque fame, nec recreantur et in beatum vitae suae elevantur quam cum satisfit desideriis eorum. Ut autem scientifica cedant nutritioni salutiferae animae, erit in illis vita ex veri bonis; si non inde vita, scientifica quidem sustentant vitam interiorem hominis, sed vitam ejus naturalem, non autem spiritualem. [2]Quod `pascuum' in sensu interno sit id quod sustentat vitam hominis spiritualem, patet etiam ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Dedi te in foedus populi; ad restituendum terram, . . . ad dicendum vinctis, Exite, eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, xlix (x)8, 9;

`super viis pascere' pro instrui in veris; quod `viae' sint vera, videatur n.627, 2333, et quod `pascere' sit instrui, n. 5201; `in omnibus clivis pascuum' pro sustentari ex bono, `clivi' enim sicut `montes' sunt bona amoris, n. 795, 796, 1430, 2722, 4210: [3]apud Jeremiam, Vae pastoribus perdentibus et dispergentibus gregem pascui Mei, xxiii 1;

`pascuum' pro talibus quae sustentant vitam spiritualem: apud eundem, Facti sunt principes Zionis sicut cervi, non invenerunt pascuum, Thren. i 6;

`non invenerunt pascuum' pro quod non boni verum: [4]apud Ezechielem, Ego, Ego quaeram gregem Meum, . . . in pascuo bono pascam eos, et in montibus celsitudinis Israelis erit caula eorum; {1}ita cubabunt in caula bona, et pascuum pingue pascent super montibus Israelis, xxxiv 11, 14;

`pascuum bonum et pingue super montibus Israelis' pro bonis veri: apud eundem, Num parum vobis, pascuum bonum depascitis, reliquum autem pascuorum vestrorum conculcatis pedibus, xxxiv 18; similiter: apud Hosheam, Ego novi te in deserto, in terra siccitatis: cum pascuum eorum, tunc saturati sunt; saturati sunt, et elatum est cor eorum, xiii (5,) 6:

apud Joelem, Suspirat bestia, perplexa sunt armenta bovis, eo quod non pascuum illis, etiam greges pecudum desolati sunt, i 18: apud Davidem, Jehovah Pastor meus, . . . in pascuo herbae cubare faciet me, ad aquas {1}quietum deducet me, animam meam recreabit, Ps. xxiii 1-3:

apud eundem, Jehovah fecit nos, et non nos, populum Suum, et gregem pascui Sui; {3}ideo Ipsius nos, populus Ipsius, et grex pascui Ipsius, Ps. c 3;

[5] `pascuum' in illis locis pro veris in quibus homo instruitur, ibi pro talibus quae spectant vitam spiritualem; vita enim spiritualis talis est ut si deficit ei id pascuum, languescat et quasi marcescat, quasi corpus cum ei deficit cibus. Quod `pascuum' sit bonum et verum quae recreant et sustentant animam seu spiritum hominis, liquet a Domini verbis apud Johannem, Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur; et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet, x 9;

`pascuum' pro bonis et veris quae illis qui agnoscunt Dominum, et ab Ipso Solo quaerunt vitam. @1 Heb=ibi$ @2 Heb genitive plural$ @3 These words (but Ejus instead of Ipsius twice), preceded by `(vel juxta Keri)', are in the margin of Hebrew Word. This signifies a correction of Hebrew text, changing et non nos (= and not we ourselves) into et Ipsi nos (= and to Him we belong).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church