6116. `Et consumptum argentum e terra Aegypti et e terra Canaan': quod significet quod scientificum verum et aptabile non magis conspicuum esset in naturali et intra Ecclesiam ob desolationem, constat ex significatione `consumptum esse' quod sit non magis conspicuum esse; ex significatione `argenti' quod sit scientificum verum et aptabile, de qua supra n. 6112; a significatione `terrae Aegypti' quod sit naturale ubi scientifica, de qua supra n. 6111; et ex significatione `terrae Canaanis' quod sit Ecclesia, de qua etiam supra n. 6067; quod ob desolationem, patet ab illis quae praecedunt, videatur n. 6110.