Arcana Coelestia (Potts) n. 6128

Previous Number Next Number See English 

6128. `Et providit illos pane pro {1}omni pecore eorum': quod significet sustentationem per influxum boni ab interno, constat a significatione `providere pane' seu dare illis panem, quod sit sustentatio vitae spiritualis, de qua supra n. 6118; ex significatione `pecoris' quod sit bonum veri, de qua mox supra n. 6126; et a repraesentatione `Josephi' qui providit illos, quod sit internum, de qua prius; quod per influxum boni ab interno, sequitur, quia omnis sustentatio vitae spiritualis in naturali fit per influxum ab interno, hoc est, per internum a Domino. Quia tam saepe nominatur influxus, et forte pauci sciunt quid per influxum intelligitur, quapropter dicendum: [2] quid influxus, patere potest a comparatione talium in natura quae influunt, sicut ex influxu caloris a sole in omnia telluris, unde vita vegetativa, et ab influxu lucis in eadem, unde adjutorium vitae vegetativa, et praeterea inde {2}colores et pulchritudines; similiter ab influxu caloris in corporis nostri ambitum, tum lucis in oculum; pariter ab influxu soni in aurem, et sic porro; inde comprehendi potest quid influxus vitae a Domino Qui est Sol caeli, a Quo calor qui est amor, et lux spiritualis quae est fides; ipse influxus etiam manifeste sentitur; calor enim caelestis qui est amor, facit calorem vitalem qui est in homine, et lux caelestis quae est fides, facit lucem intellectualem quae in homine; sed variantur secundum receptiones. @1 omni here only$ @2 calores I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church