6138. `Et vivemus nos et humus nostra servi Pharaoni': quod significet submissionem totalem, constat ex significatione nos et humus nostra' quod sint receptacula boni et veri, ut mox supra n. 6135-6137; et ex significatione `servorum' quod sit esse absque libero ex proprio, de qua n. 5760, 5763, ita submissio totalis. Per receptacula intelliguntur ipsae formae hominis, nam homines non sunt nisi quam formae recipientes vitam a Domino, et illae formae sunt tales ex hereditate et actualitate ut vitam spiritualem quae a Domino, renuant; illa receptacula cum in tantum abdicata sunt ut eis amplius non liberum ex proprio, est submissio totalis; homo qui regeneratur, usque tandem eo redigitur per iteratas desolationes et sustentationes ut non amplius velit esse suus sed Domini; et cum factus est Domini, venit in illum statum ut cum relinquitur sibi, doleat et anxietate corripiatur; et cum eximitur ab hoc statu, redeat in suum faustum et beatum; in tali statu sunt omnes angeli. [2] Dominus, ut aliquem beatum et felicem reddat, vult submissionem totalem, hoc est, ut non sit quoad partem suus et quoad partem Domini, sunt enim tunc `bini domini quibus homo simul servire non potest', Matth. vi 24; totalis submissio etiam intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Quisquis amat patrem et matrem supra Me, non est Me dignus; et quisquis amat filium et filiam supra Me, non est dignus Me, (x)37;
`per patrem et matrem' significantur in genere illa quae sunt proprii hominis ex hereditate, et per `filium et filiam' illa quae sunt proprii hominis ex actualitate; etiam proprium hominis per animam significatur apud Johannem, Qui amat animam suam, perdet eam, sed qui odit animam in hoc mundo, in vitam aeternam servabit eam: si quis ministraverit Mihi, sequitor Me, tum ubi Ego ero, ibi etiam minister Meus erit, xii 25, 26;
etiam totalis submissio significatur per Domini verba apud Matthaeum, Alius discipulus dixit, Domine, permitte mihi prius abire et sepelire patrem meum: sed Jesus dixit illi, Sequere Me, et sine mortuos sepelire mortuos suos, viii 21, 22. [3] Quod submissio totalis erit, manifeste constat a primario Ecclesiae praecepto, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis; hoc primarium est praeceptum, Marc. xii 30;
ita, quia amor in Dominum non ex homine venit sed ex Ipso Domino, ideo totum cor, tota anima, tota mens et omnes vires quae sunt recipientia, erunt Domini, consequenter submissio totalis. Talis submissio est quae significatur per `vivemus nos et humus nostra servi Pharaoni', per `Pharaonem' enim repraesentatur naturale in communi, quod sub auspicio caelestis interni, in supremo sensu sub auspicio Domini, Qui in eo sensu est `Josephus'.