6153. `Ecce emi vos hodie, et humum vestram Pharaoni': quod significet quod comparaverit sibi illa et subjecerit communi in naturali quod sub auspicio interni, constat ex significatione `emere' quod sit appropriare et comparare, de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410,5426; ex significatione `humi' quod sint receptacula veri, de qua n. 6135-6137; quod subjecerit illa communi in naturali, significatur per quod `emerit Pharaoni' per quem repraesentatur naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799, 6015; sub auspicio interni dicitur secundum illa quae supra n. 6145 explicata sunt.