6156. `Et dabitis quintam Pharaoni': quod significet reliquias quod illae ad commune quod sub auspicio interni, constat ex significatione `quinque' et `partis quintae' quod sint reliquiae, de qua n. 5291,5894; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit commune in naturali, ut supra n. 6153; dicitur sub auspicio interni, ex causa de qua supra n. 6145: quid reliquiae, videatur n. 1050, 1738, 1906,2284, 5135,5897, 5898, quod nempe sint bona et vera a Domino in interiore homine recondita; haec remittuntur in exteriorem seu naturalem hominem cum is in statu boni est, sed ilico cum is venit in statum mali, retrahuntur et reconduntur; quod retrahantur et recondantur, est causa ne misceantur cum malis et sic pereant; [2] cum homo non regenerari potest, tunc reliquiae apud illum bene reservantur in interioribus; at cum homo regeneratur, tunc illae in tantum ab interioribus remittuntur in exteriora quantum regeneratur, ex causa quia per regenerationem interiora conjunguntur cum exterioribus et unum agunt; et tunc primum remittuntur ad communia, dein successive ad particularia; inde quia hic in sensu interno agitur de regeneratione naturalis, sciri potest quid intelligitur per quod reliquiae illae ad commune in naturali.