Arcana Coelestia (Potts) n. 6203

Previous Number Next Number See English 

6203. Cum origine influxus mali ab inferno ita se habet: cum homo primum ex consensu, dein ex proposito, demum ex jucundo affectionis, in malum se conjicit, tunc aperitur infernum quod in tali malo est, nam secundum mala et omnes eorum varietates, inter se distincta sunt inferna, et dein {1}sit ab illo inferno etiam influxus; cum homo ita in malum venit, inhaeret illud, nam infernum in cujus sphaera tunc est, in ipso suo jucundo est cum in suo malo; quapropter non desistit sed contumaciter insistit, et facit ut homo primum per vices, et dein quoties aliquid affine obvenit, de eo cogitet, et tandem fit id apud illum universaliter regnans; et cum hoc fit, tunc conquirit talia quae confirment quod malum non sit, et hoc usque ut sibi ipsi prorsus persuadeat, et tunc quantum potest, vincula externa amovere studet et facit licita et ingeniosa, et tandem etiam decora et honesta, sicut adulteria, furta per artes et dolos, arrogantiae et jactationis variae species, aliorum contemptus, vituperationes, persecutiones sub specie justi, et similia; se habent illa sicut furta manifesta quae cum homo bis aut ter ex proposito committit, quod dein non queat ab illis desistere, inhaerent enim continue ejus cogitationi. @1 T has fit but in I the s is clearly separate from the i$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church