623. Quod 'terra impleta violentia' dicatur ex foedis cupiditatibus, et quam maxime ex cupiditatibus quae sunt amoris sui, se' insolentis fastus, constat ex Verbo: 'violentia' vocatur cum violentiam inferunt sanctis, illa profanando, sicut tu antediluviani, qui doctrinalia fidei immerserunt cupiditatibus quibuscumque: ut apud Ezechielem, Avertam facies Meas ab iis, et profanabunt absconditum Meum, veniantque in illud effractores, et profanabunt illud; fac catenam, quia terra est plena judicio sanguinum, et urbs plena est violentia, vii 22-24;
describuntur violenti, quinam, quod tales ut dictum: apud eundem, Panem suum in sollicitudine edent, et aquas suas in desolatione bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua, prae violenti omnium habitantium in ea, xii 19;
'panis quem cum sollicitudine edent' sunt caelestia, 'aquae quas in desolatione bibent' sunt spiritualia, quibus 'violentiam intulerunt,' seu quae profanarunt: [2] apud Esaiam, Telae eorum non erunt in vestem, nec tegentur in operibus suis; opera eorum opera iniquitatis, et facinus violentiae in volis eorum, lix 6;
ubi 'telae et vestes' praedicantur de iis quae sunt intellectus se' cogitationis, 'iniquitas et violentia' de iis quae sunt voluntatis seu operum: apud Jonam, Convertantur quisque a via sua mala, et a violentia, quae in volis eorum, iii 8;
ubi 'via mala' praedicatur de falsis quae sunt intellectus, et 'violentia de malis quae sunt voluntatis: apud Jeremiam, Veniet in anno auditio et violentia in terra, li 46;
'auditio' pro iis quae sunt intellectus, 'violentia' quae sunt voluntatis apud Esaiam, Non violentiam fecit, et non dolus in ore ejus, liii 9;
ubi 'violentia' de iis quae sunt voluntatis, 'dolus in ore' de iis qua sunt intellectus.