6232. `Et dabo te ad coetum populorum': quod significet incrementum in indefinitum, constat ex significatione `coetus populorum' quod sint vera ex bono in indefinitum, `populi' enim significant vera, n. 1259, 1260, 3295, et `coetus' copiam; inde `dare in coetum populorum' est facere ut vera copia crescant; quod in indefinitum, est quia omnia quae in spirituali mundo, qua ab Infinito {1}procedunt, ut sunt vera et bona, in indefinitum multiplicari et crescere possint; indefinitum dicitur quod numero definiri et comprehendi nequit; sed usque indefinitum est finitum respective ad Infinitum, ac ita finitum ut intercedat nulla ratio. Quod vera et bona in indefinitum crescere possint, habent ex eo quia a Domino Qui est Infinitus, procedunt; quod talia sint vera et bona, constare potest ex eo quod universum caelum in vero et bono sit, et tamen non aliquis in prorsus simili; hoc etiam ita foret si caelum foret millies et millies majus; pariter ex eo quod angeli perficiantur in aeternum, hoc est, continue crescant bono et vero, et tamen nusquam ad gradum alicujus perfectionis venire possint, semper enim indefinitum superest; nam vera sunt numero indefinita, et unumquodvis verum in se indefinitum habet, et sic porro. [3] Hoc adhuc melius constare potest ab illis in natura; homines tametsi in indefinitum crescerent, usque tamen nullus eadem facie foret cum altero, nec eadem facie interna, hoc est, eodem animo cum altero, et ne quidem eodem sono loquelae; inde patet quod omnium indefinita varietas sit et quod nusquam detur unum idem cum altero; haec varietas magis indefinita est in veris et bonis quae sunt mundi spiritualis, quia unum in mundo naturali correspondet millibus et millibus in mundo spirituali; quapropter quo interiora sunt, eo indefinita magis sunt. [4] Quod indefinita talia sint omnium in mundo spirituali et quoque in mundo naturali, est quia existunt ab Infinito, {2}ut supra dictum est, nisi enim inde existerent, nusquam forent indefinita; quare etiam ex indefinitis in utroque mundo patet manifeste quod Divinum sit Infinitum. @1 originem ducunt$ @2 et nisi$