Arcana Coelestia (Potts) n. 6254

Previous Number Next Number See English 

6254. `Et benedicam illis': quod significet praedictionem de bono et vero, constat ex significatione `benedicere' quod sit praedictio, ut supra n. 6230, hic de bono et vero quae per `Menashen et {1}Ephraimum' repraesentantur. Benedicere quia est vox communissima {2}, ita significat {3} varia; quod etiam praedictionem tam de bonis quae contingent quam de malis, patet in sequente capite ubi Israel praedixit filiis suis quid illis eveniret, quibusdam mala, ut Reubeni, Shimeoni et Levi, et quibusdam bona, ut Jehudae et Josepho; praedictio illa dicitur `benedictio' in versu 28 ibi, Hoc quod locutus illis pater illorum, et benedixit illis, cuique, quod secundum benedictionem ejus benedixit illis; quod `benedictio' sit praedictio {4}, constat a verbis in versu primo illius capitis, Vocavit Jacob filios suos, et dixit, Collegimini, et indicabo vobis quid continget vobis in extremitate dierum. @1 Benjaminem$ @2 i includens omne bonum et verum$ @3 significans$ @4 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church