6261. `Et amplexus illos': quod significet conjunctionem ex affectione boni, constat ex significatione `amplecti' quod sit amoris conjunctio, de qua n. 4351, ita conjunctio ex affectione boni, videatur mox supra n. 6260: quod `amplecti' sit illa {1}affectio, patet manifeste ex testificatione amoris per amplexationem, est amplexatio actus qui fluit inde; habet enim omnis affectio spiritualis gestum sibi correspondentem in corpore apud hominem, qui gestus est repraesentativum illius; quod etiam `osculari', de qua mox supra, notum est. @1 conjunctio$