6264. `Et ecce videre fecit mihi Deus etiam semen tuum': quod significet quod non solum influxus amoris apperceptus sed etiam bonum et verum inde, constat ex repraesentatione Menashis et Ephraimi qui hic sunt semen, quod sint bonum voluntarii et verum intellectualis, de qua n. 5354, 6222, et quoque ex significatione `seminis' quod etiam sit bonum et verum, n. 1610, 2848, 3310, 3373, 3671; et quia `dicitur' quod `non cogitaverit videre facies tuas, et ecce videre fecit mihi Deus', significatur quod non solum influxus amoris apperceptus, sed etiam, {1}bonum et verum inde, nam quod per `videre facies' significetur influxus amoris, videatur mox supra n. 6263.(s) @1 A omits these words and I has a - but see 6 lines above$