Arcana Coelestia (Potts) n. 6267

Previous Number Next Number See English 

6267. `Et accepit Joseph ambos illos, Ephraimum in dextra sua a sinistra Israelis': quod significet verum intellectualis ut secundo loco, `et Menashen in sinistra sua a dextra Israelis' quod significet bonum voluntarii primo loco, constat ex repraesentatione `Ephraimi' quod sit verum intellectualis, et (c)ex repraesentatione `Menashis' quod sit bonum voluntarii, de qua n. 5354, 6222; et ex significatione `dextrae' quod sit primo loco esse, et `sinistrae' quod sit secundo, ut patet {1} ab omni usu in vita. Quomodo cum his se habet, in mox sequentibus dicetur. @1 i a sequentibus et quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church