Arcana Coelestia (Potts) n. 6286

Previous Number Next Number See English 

6286. Vers. 17-20. Et vidit Joseph quod posuit pater ejus manum dextram suam super capite Ephraimi, et malum fuit in oculis ejus, et apprehendit manum patris sui ad removendum illam a super capite Ephraimi, super caput Menashis. Et dixit Joseph ad patrem suum, Non ita pater mi, quia hic primogenitus, pone dextram tuam super capite ejus. Et renuit pater ejus, et dixit, Scio, fili mi, scio, etiam hic erit ad populum, et etiam hic magnus fiet, et verumtamen frater ejus minor magnus fiet prae illo, et semen illius erit plenitudo gentium. Et benedixit illis in die hoc, dicendo, In te benedicet Israel, dicendo, Ponat te Deus sicut Ephraimum et sicut Menashen: et posuit Ephraimum ante Menashen. `Et vidit Joseph quod posuit pater ejus (x)manum dextram suam super capite Ephraimi' significat apperceptionem quod primo loco reputaret verum: `et malum fuit in oculis ejus' significat displicentiam: `et apprehendit manum patris sui' significat influxum in potentiam apperceptionis ejus obscurae: `ad removendum illam a super capite Ephraimi super caput Menashis' significat ad declinandum eum ab errore: `et dixit Joseph ad patrem suum, Non ita pater mi, quia hic primogenitus' significat influxum perceptibilem de bono quod ei prioritas: `pone dextram {1} super capite ejus' significat quod sic primo loco: `et renuit pater ejus' significat non consensum: `et dixit, Scio, fili mi, scio' significat quod ita sit sed quod appareat aliter: `etiam hic erit {2}in populum, et etiam hic magnus fiet' significat quod verum ex bono etiam augebitur, ita caelestis homo: `et verumtamen frater ejus minor magnus fiet prae illo' significat quod bonum ex vero plus incrementi capiet, ita spiritualis homo: `et semen illius erit plenitudo gentium' significat verum quod fidei regnaturum: `et benedixit illis in die hoc' significat praevidentiam et providentiam in aeternum: `dicendo, In te (x)benedicat Israel, dicendo, Ponat te Deus sicut Ephraimum et sicut Menashen' significat ut spirituale suum sit in vero intellectualis et bono voluntarii: `et posuit Ephraimum ante Menashen' significat quod primo loco reputaret verum, quia spiritualis. @1 A I here and 6292 o tuam; see above$ @2 thus A I here and 6295; see above$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church