Arcana Coelestia (Potts) n. 6288

Previous Number Next Number See English 

6288. `Et malum fuit in oculis ejus': quod significet displicentiam, constat absque explicatione. Quod displicuerit Josepho, erat quia per (c)eum repraesentatur caeleste internum, quod est supra bonum spirituale quod repraesentatur per `Israelem'; quod superius est, hoc potest appercipere quomodo se habet cum {1}eo quod agitur in inferiore, ita quoque num verum sit quod ibi cogitatur, vel non; superius enim videt quae in inferioribus sunt, quia e luce caeli; ita vidit caeleste internum quod `Joseph', quod in errore esset bonum spirituale e naturali quod `Israel', quapropter id ei displicuit. @1 omni$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church