6296. `Et verumtamen frater ejus minor magnus fiet prae illo': quod significet quod bonum ex vero plus incrementi capiet, ita spiritualis homo, constat ex repraesentatione `Ephraimi' qui hic est `frater minor', quod sit verum intellectualis in naturali natum ab interno, de qua n. 6234, 6238, 6267; hic autem est `Ephraim' bonum ex vero, de quo sequitur; et ex significatione `magnus fieri prae altero' quod sit plus incrementi capere. Quod `Ephraim' hic sit bonum ex vero, est quia repraesentat hominem Ecclesiae spiritualis, sed hominem Ecclesiae spiritualis externae, sicut `Menasheh' hominem Ecclesiae caelestis externae, n. 6295; illum hominem, nempe hominem Ecclesiae spiritualis, constituit bonum ex vero; internum illius Ecclesiae est quod repraesentatur per `Israelem', externum autem per `Ephraimum'. Homo Ecclesiae spiritualis differt ab homine Ecclesiae caelestis in eo quod illius bonum implantatum sit in parte intellectuali, hujus autem bonum in parte voluntaria, videatur n. 863, 875, 895, 927, 928, 1023,1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113; idcirco `Ephraim' repraesentat spiritualem hominem, et `Menasheh' caelestem'. [2] Quod bonum ex vero seu spiritualis homo plus incrementi {1}capiet quam bonum ex quo verum, seu caelestis homo, est quia voluntarium hominis continue depravatum est, et tandem ita ut malum occupaverit totum, adeo ut non aliquid integrum ibi remanserit; {2} ne ideo homo periret, providit Dominus ut regenerari posset {3} quoad partem intellectualem et sic salvari; inde nunc est quod pauci sint apud quos aliquid adhuc integrum est in parte voluntaria, ita pauci qui fieri caelestes homines, sed plures qui spirituales; ita quod hi plus incrementi capient quam illi; hoc nunc est quod significatur per quod `frater ejus minor magnus fiet prae illo'. @1 capiat$ @2 i quapropter$ @3 i homo$