Arcana Coelestia (Potts) n. 6308

Previous Number Next Number See English 

6308. Influxus ille fit per spiritus et {1} angelos; ordo influxus est talis quod spiritus mali primum influant, et quod angeli dissipent illa; quod influxus talis sit, homo non percipit quia cogitatio ejus tenetur in libero per aequilibrationem inter binos illos influxus, et quia {2}homo non attendit ad illa; {3}mali nec scire {4}possent si attenderent, quia apud illos non est aequilibrium inter malum et bonam; sed qui in bono sunt, illi id scire possunt; etiam sciunt ex Verbo quod aliquod intus sit quod pugnat contra malum et falsum apud illos, {5}et quod spiritualis homo contra naturalem, ita angeli qui in interioribus hominis et in ejus spiritualibus, contra malos spiritus qui in ejus exterioribus {6}et naturalibus sunt; [2] inde etiam Ecclesia vocatur pugnans. {7}At malum quod a malis spiritibus influit in cogitationem, homini nihil quicquam nocet si non recipit illud; si {8}enim recipit illud et a cogitatione transfert in voluntatem, tunc id facit suum; ac tunc accedit ad partes spirituum infernalium et recedit ab angelis caeli; hoc est quod Dominus docet apud Marcum, Quod quae ingrediuntur in hominem, non immundum illum reddant sed quae egrediuntur, quia haec ex corde seu ex voluntate, vii 14-23. @1 i per$ @2 non reflectit super$ @3 at qui in malo sunt$ @4 possunt se reflecterent$ @5 aut$ @6 seu$ @7 nec$ @8 autem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church