6311. In lumine illo sunt, ut dictum, inferna, {1}et in illo etiam sunt aliqui qui non ita mali sunt, qui nempe non avari, adulteri aut voluptuosi fuerunt, sed qui tales facti sunt quia rationale suum non excoluerunt; datum est quodam diluculo videre hos spiritus; apparebant in foro, turmatim, portantes saccos in quibus materiae rudes, ponderantes illa et deportantes. Sirenes quaedam tunc non procul erant, et audiebam illas dicentes quod vellent ibi esse, quia vident oculis suis homines; sirenes enim, quia fuerunt adulterae prae aliis, et quoque contra omnia caelestia et spiritualia non videre possunt alios spiritus quam qui in lumine sensuali sunt, quia ipsae tales sunt. @1 at$