Arcana Coelestia (Potts) n. 6323

Previous Number Next Number See English 

6323. Quod in amoris bono quod influit a Domino per angelos, insit omne verum, {1} quod verum se ex se manifestaret si homo in amore in Dominum et in amore erga proximum viveret, patet non modo ab illis quae in caelo existunt sed etiam ab illis quae in inferiore natura; ex his quae in inferiore natura existunt, quia in conspectu sunt, licet adducere quae illustrant: [2]bruta animalia non aliter aguntur quam per amores et horum affectiones in quas creata sunt, et postmodum {2}nascuntur; unumquodlibet enim animal fertur quo ejus affectio et amor trahit; et quia ita est, etiam sunt in omnibus scientificis quae usquam illius amoris sunt; sciunt enim ex amore conjugialis aemulo quomodo congressuri, ita pecora, et aliter aves; aves quomodo nidos facient, quomodo ova ponent, et illis incubabunt, quomodo excludent pullos et quomodo alent illos, et haec absque ulla instructione, solum ex amore {3} conjugialis aemulo, et ex amore erga prolem, qui in se omnia illa scientifica habent insita; similiter sciunt quibus cibis se alent, quomodo illos quaerent; et quod magis, apes sciunt quaerere illos ex floribus varii generis, et quoque ceram colligere ex qua cellas faciant, in quibus primum sobolem suam reponant et dein cibos recondant, {4} quoque sciunt prospicere sibi pro hieme; ut taceantur perplura alia; omnia haec scientifica sunt inclusa eorum amoribus, et ibi habitant a sua prima origine; in illa scientifica nascuntur quia in ordine suae naturae sunt in quem creati; et tunc ex communi influxu e spirituali mundo aguntur. [3]Si homo in ordine foret in quem creatus, nempe in amore erga proximum et in amore in Dominum, nam hi amores sunt homini proprii, ille prae omnibus animalibus nasceretur non modo in scientifica sed etiam in vera omnia spiritualia et bona caelestia, et ita in omnem sapientiam et intelligentiam, nam is potest cogitare de Domino, ac Ipsi conjungi per amorem, ac sic elevari ad Divinum et aeternum, quod non possunt bruta animalia; {5}ita homo tunc non nisi quam a communi influxu (c)a Domino per spiritualem mundum regeretur; sed quia non in ordinem sed contra ordinem suum nascitur, ideo nascitur in ignorantiam omnium; et quia ita, provisum est ut {6}dein possit renasci, et sic venire in tantum intelligentiae et sapientiae quantum boni et quantum veri per bonum ex libero recipit. @1 i et$ @2 nata, unumquodvis$ @3 i illo$ @4 i et $ @5 et tunc is$ @6 deinde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church