Arcana Coelestia (Potts) n. 634

Previous Number Next Number See English 

634. Sed perquam difficile est ad captum dicere, quid intellectus veri et voluntas boni in proprio sensu, ex causa quod omne quod cogitat homo, putet esse intellectus, quia ita id appellat; et omne quod cupit, putet esse voluntatis, quia ita id appellat: eoque difficilius est dicere ad captum quia plerique hodie quoque ignorant quod intellectuale sit distinctum a voluntario; nam cum cogitant quid, dicunt se velle, et cum volunt quid, dicunt se cogitare, ita quoque ex causa quod ita appellent: praeterea causa est quod difficile comprehendi possit, quia in corporeis solum sunt, seu vita eorum in extremis: [2] ex his causis ignorant quoque quod interius quoddam, et adhuc interius, immo intimum detur apud unumquemvis hominem; et quod corporeum ejus et sensuale sit extremum; cupiditates et res memoriae sint interiora; affectiones et rationalia sint adhuc interiora; et voluntas boni ac intellectus veri sint intima; et haec ita distincta inter se ut nihil usquam distinctius; corporeus homo omnia haec unum facit, et confundit; quae causa est quod credat, cum moritur corporeum ejus etiam omnia moritura esse, cum tamen tunc primum incipit vivere et quidem per interiora sua ordine succedentia; nisi interiora ejus ita distincta essent, et sibi succederent, nusquam potuissent homines in altera vita esse spiritus, esse spiritus angelici, esse angeli, qui distinguuntur ita secundum interiora; inde tres caeli inter se distinctissimi. Ex his nunc aliquantum constare potest quid intellectu veri et voluntas boni in proprio sensu, et quod solum praedicari queant de homine caelesti, seu de angelis tertii caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church