6376. `Et ad vitem praestantem filium asinae suae': quod significet verum e rationali pro Ecclesia interna, constat a significatione `vitis' quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 1069, 5113, ita `vitis praestans' est Ecclesia interna, nam internum Ecclesiae est praestans prae externo ejus; et ex significatione `filii asinae' quod sit verum rationale, de qua n. 2781. Externum Ecclesiae distinguitur ab interno ejus, quod illud sit in naturali, ita in externo homine, hoc autem in rationali, ita in interno homine; qui in externo Ecclesiae sunt, in vero sunt, at qui in interno, in bono sunt; illi non afficiuntur ita bono charitatis {1}sicut vero fidei, hi autem afficiuntur bono charitatis et inde vero fidei; hi sunt qui significantur per `vitem praestantem', illi autem qui per `vitem'. @1 sed modo$