6390. `Cubans inter sarcinas': quod significet vitam inter opera, constat a significatione `cubare' quod sit vita sed vita obscura; et ex significatione `sarcinarum' quod sint opera; quod sarcinae sint talia opera, est quia non ex affectione amoris erga proximum bona faciunt sed ex affectione amoris erga se; opera quae ex hujus amoris affectione fluunt, sunt sicut sarcinae quas viliores asini portant, nam sunt servitia inter vilissima: {1}omne enim servum est ex affectione amoris sui et mundi, ac omne liberum (c)ex affectione amoris in Dominum et erga proximum; causa est quia illius amoris affectio influit ab inferno, quod violenter imperat; at hujus amoris affectio a Domino, Qui non imperat sed ducit; inde iterum patet quod qui bonum faciunt remunerationis causa, sint servitia infima, et illorum opera `sarcinae'. Per sarcinas simile significatur in Libro Judicum,
Principes in Jisaschar cum Debora, et Jisaschar sic cum Barako, in valle mittetur sub pedibus ejus, in classibus Reubenis magni statuta cordis: quare sederes inter sarcinas, ad audiendum exsibilationes gregum? v 15, 16;
`Jisaschar' hic quoque pro illis qui pro operibus remunerari volunt; `in valle mitti sub pedibus' pro servire in infimis; `classes Reubenis' pro illis qui in cognitionibus veri fidei, inter quos sunt sed in loco infra {2}illos; `audire exsibilationes gregum' pro contemptu ab illis qui in bono charitatis sunt, qui sunt `greges'; `sedere inter sarcinas' pro inter opera meritoria.
@1 nam sciendum, quod omne servum sit$ @2 alios$