6397. `Judicabit populum suum sicut una tribuum Israelis': quod significet quod unum sit ex veris in communi quae repraesentant tribus Israelis, constat ex significatione `judicare' quod sit verum in suo officio, de qua sequitur; ex significatione `populi' quod sint illi qui in vero sunt, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 4619; hic illi qui in vero sunt et nondum in bono, {1}nam sunt illi `Dan' seu `populus Danis', {2} n. 6396; ex repraesentatione `tribuum Israelis' quod sint omnia (t)vera et bona fidei in communi, de qua n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, inde per `judicabit populum {3} sicut una tribuum Israelis' significatur quod verum hoc quod per `Danem' repraesentatur, sit {4}unum inter vera communia quae repraesentant tribus Israelis: Quod `judicare populum suum' sit verum in suo officio, est quia per `tribus Israelis' repraesentantur omnia vera in communi, ut ex locis supra {5}citatis constare potest; et vera sunt quae judicant, ita per `judicare populum suum' significatur verum in suo officio.
[2] In Verbo legitur quod `viginti quatuor seniores sessuri sint super thronis, et judicaturi gentes et populos'; {6}et quod duodecim apostoli similiter sessuri sint super thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis'; qui non sensum internum Verbi novit, credet quod ita fiet, at quomodo id intelligendum, constare potest cum ex sensu interno scitur quid significant `viginti quatuor seniores', et quid `duodecim apostoli', {7}tum quid `throni', quod nempe omnia vera in suo complexu secundum quae judicium; {8}similiter intelligitur hic per `judicare populum sicut una tribuum Israelis', non quod illi aut aliqui seniores (c)illorum judicaturi sint, sed quod ipsa vera quae per (c)illos significantur proinde Dominus solus, nam ab Ipso omne verum procedit. De viginti quatuor senioribus quod sessuri super thronis et judicaturi, ita apud Johannem,
Circa thronum erant throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, qui habebant super capitibus suis coronas aureas, Apoc. iv 4, xi i 16;
et apud eundem,
Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis, Apoc. xx 4:
de duodecim apostolis apud Matthaeum,
Jesus dixit, Vos qui secuti estis Me in regeneratione, quando sedebit Filius hominis super throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis, xix 28:
et apud Lucam,
Ego dispono vobis, sicut disposuit Pater Mihi regnum, ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo; et sedeatis super thronis judicantes duodecim tribus Israelis, xxii [29,] 30;
[3] quod (t)hic non viginti quatuor seniores nec duodecim apostoli {9}intelligantur, sed omnia vera et bona in communi, constare potest ex eo quod nullus homo, ne quidem aliquis angelus, possit aliquem judicare; interiora enim qualia sunt et qualia erunt, et hoc in aeternum, nemo scire potest quam solus Dominus; quod per `duodecim apostolos' similia ac per `duodecim tribus' significata sint, nempe omnia vera et bona in complexu, videatur n. 2129, 2553, 3488, 3858 fin. Ex his nunc patet quod per `Dan judicabit populum suum sicut una tribuum Israelis' significetur quod verum quod repraesentatur per `Danem', sit unum inter vera {10}communia, per quae judicium.
@1 sunt enim$ @2 i de qua mox supra$ @3 i suum$ @4 etiam I, but see end of number$ @5 alligatis$ @6 tum etiam$ @7 et$ @8 ita quoque$ @9 significentur$ @10 in communi$