Arcana Coelestia (Potts) n. 641

Previous Number Next Number See English 

641. Quia hic homo Ecclesiae reformandus esset quoad illam partem hominis quae intellectus vocatur, prius quam reformari posset quoad alteram quae voluntas appellatur, hic describitur quomodo illa quae sunt voluntatis separata sint ab illis quae sunt intellectus, et quasi contecta et reservata, ne quicquam eam tangeret; nam si excitarentur ea quae voluntatis, hoc est, quae cupiditatis essent, periisset; ut, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus constabit. Binae illae partes, intellectus et voluntas, ita distinctae sunt apud hominem ut nihil distinctius, quod mihi manifeste scire datum, etiam per id quod intellectualia spirituum et angelorum influant in sinistram partem capitis seu cerebri, at voluntaria in dextram, similiter quoad faciem; cum angelici spiritus influunt, tunc molliter sicut lenissimae aurae influunt; at cum spiritus mali, tunc est quasi inundatio, in sinistram cerebri partem cum phantasiis et persuasionibus diris, in dextram cum cupiditatibus; influxus eorum est quasi inundatio phantasiarum et cupiditatum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church