6412. `Naphtali': quod significet statum post tentationes, constat ex repraesentatione `Naphtali' quod sit tentatio, et quoque status post tentationes, de qua n. 3927, 3928; est etiam Naphtali a luctationibus, quae in spirituali sensu sunt tentationes, nominatus.