6430. `Et {1}benedicet tibi benedictionibus caeli desuper': quod significet bono et vero ab interiore, constat a significatione `benedictionum' quod sit multiplicatio veri et fructificatio boni; benedictio in spirituali sensu non aliud est; ex significatione `caeli desuper' quod sit ab interiore, caelum enim hominis est in interioribus ejus, nam homo qui in bono vitae est, quoad interiora sua est in societate cum angelis, ita in caelo, et quoad exteriora sua in societate cum hominibus, ita in mundo; idcirco cum homo recipit bonum et verum {2}quae a Domino per caelum {3}influunt ab interiore, tunc `benedicitur benedictionibus caeli desuper'.
@1 see p. 623, ftnote 2$ @2 quod$ @3 influit$